- CRUSTAE vestes
- CRUSTAE vestesGraece κρουςταὶ, dicebantur illae ex sericis, quarum trama quidem erat purpurea, subtemen autem aliô colore infectum. Cuiusmodi vestium usum privatis passim permissum, solae scenicae et mimae usurpare vetabantur. Cod. Theodos. l. 11. de Scen. His quoque vestibus noverint abstinendum, quas Graecô nomine Latini crustas vocant, in quibus alii admixtus colori puri rubor muricis inardescit. Nomen illis a densitate texturae, quod beve scil. essent percussae, Latin. hinc quoque Concutes: a quibus quid differrent Holoverae, vide suô locô; ut et aliquid, ubi de Percussis bene vestibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.